HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 24: De ejectione eorumdem de paradiso, et rhomphaea ignea

#Gen. III#Habac. III#Gen. IV

Fecitque Deus Adae, et uxori ejus tunicas pelliceas, id est de pellibus mortuorum animalium, ut signum suae mortalitatis secum ferret; et ait: Ecce Adam factus est, quasi unus ex nobis: ironia est, quasi voluit esse ut Deus, sed in evidenti est modo, quod non est. Nec est vox Dei insultantis, sed vox a superbia corrigentis, et est vox Trinitatis. Vel est vox Dei ad angelos, et est vox plangentis; quod patet, quia factus est a me, ut esset quasi unus ex nobis, si stetisset. Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Aposiopesis est, quasi videte, vel cavete, vel ejicite eum. Dura videtur Dei sententia, quae praedictis poenis poenam ejectionis addidit. Sed contra. Hanc enim poenam, quam dederat, misericorditer temperavit, ut verum de eo appareat: Cum iratus fueris misericordiae recordaberis, quia enim victuri erant in miseria, quanto esset vita diuturnior, tanto miserabilior. Si ergo gustassent de ligno vitae diutius viventes, diutius miseri essent. Nec est mirum, si etiam post peccatum per esum ligni illius diutius vixissent, cum adhuc sint quaedam insulae viventium, in quibus nullus moritur, sic etiam lanugo fit in foliis arborum, apud Seres, cujus esu vita protelatur. Etiam Alexander scripsit Aristoteli de sacerdotibus arborum solis et lunae, quod esu pomorum longissimam agant vitam. Et, sicut dixerat, emisit eum Dominus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua assumptus est, in agrum scilicet Damascenum, de quo sumptus fuerat, in quo Cain Abel suum fratrem interfecit, juxta quem Adam, et Eva sepulti sunt in spelunca duplici. Et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim et flammeum gladium atque versatilem; ut angelus arceret diabolum, ignis hominem. Vel ministerio angelorum posuit ignem ibi, qui intercluderet paradisi ingressum, qui nomine gladii, non cujuslibet, sed versatilis, dicitur, id est utrobique secantis, quia poena fuit homini in utraque parte sui puniri, in anima scilicet et in corpore. Vel dictus est versatilis, id est aptus ad versandum, id est tollendum, cum Deus vellet. Ablatus enim fuit ad tempus, intrantibus Elia, et Enoch, penitus vero non, donec in morte Christi fuit exstinctus. Si quaeritur quid consumebat ignis ille, potest dici, quia quaedam species est ignis, sicut in Vita beati Nicolai legitur, cui si manum adhibes, ardorem sentis, sed non pateris adustionem; nec eget materia quam consumat; et taliter urit spiritum. Iterum, si quaeritur quare permisit Deus hominem tentari, cum eum sciret lapsurum, et de multis in hunc modum, dicimus, quantum ad praesens attinet opus, quia sic voluit. Si quaeritur, cur voluit, insipida est quaestio quaerere causam divinae voluntatis, cum ipsa sit summa causa omnium causarum.